BALNEI Hora

BALNEI Hora
BALNEI Hora
apud Romanos, ex Spartiano colligitur, qui de Hadriano Caes. c. 22. Ante octavam, inquit, horam in publico neminem, nisi aegrum, lavari passus est.
Nempe ad nonam utplurimum patebant Balnea, et ante Solis occasum claudebantur. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 24. Addidit et olcum luminibus thermarum, cum ante et ad nonam paterent et ante Solis occasum clauderentur. Eâdem horâ et tabernae vinariae et lupanaria aperiebantur, unde Nonariae meretrices dictae, quia ad nonam prostarent, vet. Interpr. Persii. Atque ita quidem in Coloniis, sed Romae numquam ante nonam tabernae, balnea et lupanaria patebant. Hadriani tempore octava thermis aperiendis videtur constituta. Unde Martial. l. 10. Epigr. 48. v. 1.
Nuntiat octavam etc.
Ab octava igitur ad nonam hora lavandi; ut a nona ad decimam cenandi: qui temporius aut lavarent, aut cenarent, intemperantes habiti. Clemens in Constitutionibus Apostol. decimam horam ad lavandum mulieribus statuit, l. 1. c. 9. Μὴ περιςςοτέραν δὲ λοῦσιν ποιείςθω, μηδὲ εν μέσῃ τῇ ἡμέρᾳ, ἀλλ᾿ εἰ δυνατὸν μηδὲ καθ᾿ ἡμέραν, ὥρα δέ σοι ἔςτω τακτή ἡ τῆς καιρολουσίας δεκάτη, etc. Salmas. ad Spartian. et Vopisc. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BALNEUM — I. BALNEUM Ordo militaris in Anglia a Richardo II institutus, qui illorum 4. esse voluit. Henricus IV. autem ad 46. numerum extendit. Illorum insigne tres coronae auteae, in campo caeruleo, cum lemmate, Tres in uno. Quôtres virtutes Theolog.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALNEAE — Romae plurimae fuerunt, cum privatae, in locis diversis, tum publicae in singulis regionidus, haeque vel aestivales, vel hiemales: Sidonius Apoll. Carm. 22. v. 179. Porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones, Hinc calor innocuus thermis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAVANDI Ritus — Gentibus frequens, in utroque sexu et aetate quacumque. Frigidâ Heroes delectati, unde Herculea lavatio in Prov. ubiit, et in thermas graviter in vehitur Athen. Vide Eust. in Hom. Il. χ et Odyss. δ. Placuêre ramen et hae fortibus Romanis, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPOLIARIUM — Rhodigino l. 10. Antiq. Lect. c. 5. et l. 17. c. 8. fuit locus, in quo rei vel gladiatores semivivi olim necabantur, iuxta illud Senecae in Epist. Numquid aliquem tam cupidum esse vitae putas, ut iugulari in Spoliario, quam in harena, malit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”